CICURATORES

CICURATORES
CICURATORES
qui belluas cicures reddunt, domitores ferarum dicuntur Seriecae, de quibus is sic, Ep. 85. Certe sunt domitores ferarum, qui saevissima animalia et ad occursum exterrentia hominem docent pati iugum, nec asperitatem excussisse contenti, usque in contubernium mitigant. Leonibus Magister manum insertat, osculatur Tigrim suus custos, Elefantum mimus Aethiops iubet subsidere in genua et ambulare per funem. Sic sapiens est artifex domandi mala
Ad cuiusmodi officium quô sidere apti nascantur, canit Manilius, l. 4.
At quibus in bifero Centauri corpore sors est
Nascendi concessa, libet subiungere currus,
Quadrupedum omne genus positis domitare Magistru,
Exorare tigres, rabiemque auferre leoni,
Cumque elephante loqui, tantamque aptare loquendo
Artibus humanis varia ad spectacula molem.
Idem, l. 3. non procul a fine.
Non inimica ferae genitus sub sidere tali
Ora feret, placidas reget in commercia gentes.
Ille manu vastos poterit frenare leones,
Et palpare lupos, pantheris ludere captis,
Nec fugiet validas cognati sideris ursis,
Inque artes hominium perversaque munera ducet.
Ille elefanta premet dorsô, stimulisque movebit
Turpiter in tanto cedentem pondere cunictis,
Ille tigrim rabie solyet, pacique domabit,
Quaeque alia infestant silvis animalia tervas
Iunget amicitia secum, catulosque sagaces.
Vide quoque Statium, Theb. l. 5. v. 231. et infra, in voce Mansuetarii. Usus corum praecipuus in triumphis Romanorum, postquam illi sequiori aevo elepnantes, leones, tigres, rhinocerotes, currui iungere, gloriae duxerunt, utvidere est, ubi de Triumpho.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”